HISTORIA LIBRI DEUTERONOMII

CAPUT XVIII: Quod Moyses tradidit Deuteronomium Levitis

#Deut. XXXI

Facta recapitulatione, tradidit Moyses Deuteromium Levitis, ut reponerent eam [illud] in arcam foederis Domini, ut septimo anno remissionis legeretur, universis utriusque sexus audientibus, in diebus Scenopegiae, a summo sacerdote inedito ut ait Josephus. Itemque ait Moyses: Scio intentionem vestram, et cervicem durissimam. Adhuc vivente me vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum, quanto magis cum mortuus fuero. Ideo iterum moneo vos ne faciatis. Ideo vero quia in testimonium hujus admonitionis hominum mihi deest testimonium, aut inutile esset, quia mortales sunt, immortalia elementa in testimonium invoco.